- DOUSA Janus
- DOUSA JanusNordvicus, urbis Lugd. Batav. praefectus, in memorabili illa Hispanorum obsidion, A. C. 1575. operâ strenue navatâ, condendae ibi Academiae Gulielmo Arausionensium Principi celeberrimo auctor, primus eius Rector et per A. 29. Curator exstitit, sicque Musis cum Marte optime convenire suo exmeplo docuit. Vir tantâ doctrinâ, ut Bataviae Varro et Academiae commune Oraculum haberetur. Pater Iani, excellenti ingenio et doctrinâ incliti, qui Anno 24. aet. A. C. 1596. Lugd. Batav. obiit, redux ex perigrinatione, cum Philippo Mornaeo fil. et Petro Perillaeo, per aliquot regna et regiones obitâ. De utroque sic Grot. in Hist. l. 5. Douzae genus gestique honores, et toleratum Lugduni obsidium, apud posteros, gloriâ carminum prementur: in queis tamen eiusdem nominis filius praecellit, idem patri Annalibus Hollandiae condendis socius, et par maioribus meditamentis, ni mors immatura iuvenem summae eruditorum exspectationi abstulisset. Alius Iano fil. Geogrgius fuit, itinere Constantinopolitano celebris: peste, in expeditione Batavorum ad Canarias exstinctus, A. C. 1599. Quem sequutus est Pater A. C. 1604. Vide et melch. Adami Vitis Iurecoss. Baudium Ep. 42. cent. 1. et 41. cent. II. Bibliogr. Curios. Scaligerian. Anton. Teissier în Elogiis, ubi utriusque Iani libros in lucem editos enarrat, ac quoque aliquid in voce. Ianus, it. Theodorus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.